

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 10: Versus 1
Et inde exsurgens.Hucusque ea quae in Galilaea fecit et docuit: hinc narrat quae in Judaea fecit, et docuit, et passus est. Et primo quae trans Jordanem ad orientem: deinde quae cis Jordanem, quando venit Jericho, et Bethaniam, et Jerusalem. Cum enim omnis Judaeorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Judaea dicta sit, specialius tamen meridiana plaga dicitur Judaea ad distinctionem Galilaeae Decapolis, et caeterarum in eadem provincia regionum.